- TRIPOLIS
- I.TRIPOLISquae et Ischopolis, et Ischiopolis Plinio, l. 5. c. 20. urbs fuit Cappadociae, in ora littorali Ponti Euxini, 20. milliaribus ab Hermonassa in Ortum. trapezuntem versus 70. fere; nuncque etiam Tripoli dicitur, in provincia Genech dicta, teste Iacobô Castaldô, et subest dominio Turcarum.II.TRIPOLISurbs gemina: Una Phoeniciae maritima Archiepiscopalis et em porium ac sedes Praefecti, Tripoli di Soria, inter Orthosiam ad Arctos 50. et Byblum ad Meridiem 36. mill. pass. Sub Christianorum in terra sancta imperio, proprios habuit Comites: quorum unius inconstantiâ Emmanuel Imperator Orientis admodum infestatus est, A. C. 1161. Nicetas in Histor. perfidiâ dein aurô a Saladino corrupti, Guido Lusignanus Rex Hierosolym. magnam cladem accepit, A. C. 1187. quam regni ruina paulo post sequuta est, vide Paul. Aemilium, l. 5. Blond. decad. 2. l. 6. Eadem postea crudelissime a Sultano Babyloniae A. C. 1289. igni ferrôque vastata; Idem, l. 8. sed refecta pristinam magnitudinem recepit. Hâc postmodum Achmetes Imperator Turcicus ab Alipiensi Bassa rebelli, ut et Damascô thesaurisque exutus est, A. C. 1606. Thuan. Hist. l. 63. Turcis Tarapolo. Fuit autem Tripolis vocata, quod tribus urbibus stadiô inter se distantibus olim constaret, seu quod trium urbium, hoc est, Aradi, Tyri et Sidonis esset colonia, teste Steph. Dionys. v. 914.Καὶ Τρίπολιν λιπαρην`, Ο᾿ρςθωσιδά τε Μάραςθόν τε.Patria fuit Theodosii Poetae, qui de aestate scripsit. Altera Tripolis Solino, c. 30. Lepis magna Plinio, l. 5. c. 4. Antonin. et Ptolemaeo, (qui Neapolim et Leptim magnam eandem urbem facit) urbs Africae litoralis apud Syrtim parvam ex tribus urbibus et ipsa constans, Taphris, Abrotono et Lepti magna, quae ad eam constituendam convenêre. Baudrando Tripolis, urbs Africae, in ora maris Mediterranei: Duplex est, nempe Tripolis vetus, Tripoli vecchio, ubi alias Sabrata, urbs Africae in ora maris Mediterranei et in Tripolitana regione, media inter Leptim magnam ad Ortum et Tacapam ad Occasum, cum portu capaci. Sed parva est, et in dies deficit, a paucis tantum habitata, propter aeris inclementiam. Tripolis autem nova, Tripoli, su Tripoli de Barbarie, urbs est ample et opulenta Africae, ubi alias Oea urbs, teste Sansone; estque regni Tripolitani, inter Oceanum et regnum Tunetanum, versus Occidentem satis ampli, sed in quo paucae urbes, caput, cum portu capaci et munito, verum piraticâ infamis, 540. mill. pass. distat a Cyrene in Occasum, et fere 400. a Carthagine in Eurum. Alias capta fuerat ab Hispanis, sub Ferdinando, A. C. 1510. et concessa Equitibus Melitensibus, ut commodius servaretur; sed inde postea eiecti fuêre a Turcis, quibus paruit per aliquot annos, nunc autem fere sui iuris est, Rei publicae formam quandam servans sub clientela Turcarum. Erant aliae huius nominis urbes; una in Thessaliâ, reste Liv. l. 42. c. 53. alia in Caria, Steph. et alia in Lydia, Tripoli de Natolie; teste Plin. l. 5. c. 20. Populi Tripolitani, Addo, quod Tripolis Asricae, Patria Severi Imperatoris fuit. Spartian. in eo, c. 18. tripolim, unde oriundus erat, contusis bellicosissimis gentibus, securissimam reddidit, ac pacem diuturnam, oleum gratuitum et fecundissimum agrum donavit: ubi Casaubonus Tripolim hanc, a Phoenicibus conditam, et de nomine Syriacae Tripoleos sic dictam, ex Africanorum Rer. Scriptoribus refert. Vide quoque Salmas. ad Solin. non urbis, sed regionis hoc nomen, ex tribus, Oea, Sabrata et Lepti magna constantis, fuisse, contendentem, p. 322. qui idem Tripolitanam, Praesidialem olim provinciam, et sub dispositione Vicarii Africae fuisse, docet, p. 806. Addo saltem, manere hodieque vetus id nomen tum urbi, tum regioni, nisi quod Arabes more suô b. pro v. scribentes, Tarabilis sive Atrebelis illud efferant, ex eodem Casaubono, Notis ad Spartianum, d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.